- SALUTIGERULI Pueri
- SALUTIGERULI Puericomitatûs portio apud parum pudicas mulieres olim fuêre; qui dominarum iussu hunc illum salutabant, erantque nuntii, internuntii, renuntii. Meminit eorum, ubi mores mulierum perstringit, Plautus Aulul. Actu 3. Sc. 5. v. 24.M. Nulla igitur dicat; Equidem dotem ad te attuliMaiorem multo, quam tibi erat pecunia.Enim mihi quidem aequum est, purpuram atque aurum dari,Ancillas, mulos, Muliones, Pedisequas,Slautigerulos pueros, vehicula, qui ehar.Eosdem idem Damnigerulos vocat, Item Gerrones et bonorumExagogas, ut qui ad scortilla etiam inficetissima dominorum bona iussi esserebant, Trucul. Act. 2. Sc. 7. v. 1.Ite, Itc hac simul Mulieri, damnigcruli, soras gerrones,Bonorum exagogae.Iuvenalis de iisdem Sat. 14. v. 28.Ut non ter decies respiret? conscia MatriVirgo fuit: ceras nunc hac dictante pusillasImplet, et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis.Quo respicieus Salutigeralos Daemones habet Appuleius de Deo Socr. inquiens Hos Graecô nomine Δαίμονας nominant, inter terricolas caelicolasque vectores, hinc precum, inde donorum: Qui ultro citroque portant, hinc petitiones, inde suppetias; ceu quidam utriusque Interpretes ac Salutigerulos. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis, et Tit. Popmam de Operis Servorum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.